- STADIODROMI
- STADIODROMIΣταδιοδρόμοι, genus olim cursorum, a cursu unius tantum stadii dicti. Unde Tzetzes l. 3. Histor. Chil. 6 de iis, ἁπλοῦν, inquit, ποιοῦνται τὸν δρόμον. Sic enim apud eum rescribit Voss.Agnosticôn l. 1. c. 28. Qui vero duplex unô cursu Stadium percurrebant, sed sine recursu, Δολιχοδρόμοι; unde Proverb. apud Pollucem, Μὴ ζήτει εν ςταὸίῳ δρ´λιχον, quô significatur, in minori maius non esse quaerendum: Qui duplicis stadii cursum a carceribus currebant et recurrebant, Διαυλοδρόμοι, quod stadium, ubi currerent, angustum foret, sed porrectum instar ἀὐλοῦ seu tibiae: Tandem, qui armati in stadio decutrebant, Ο῾πλιτοδρόμοι sunt appellati. Quae omnes exercitationes gymnasticae erant, unde mirati subit Stadiodromos, coeterosque hîc memoratos, publicis Cursoribus seu Tabellariis, et hinc Servis, a Dempstero annumerari, Paralip. in Ioh. Rosin. antiqq. Rom. l. 7. c. ult. Fuit autem Stadium, undecima ac omnium postrema Gymnasiorum olim pars, ubi Populus cum voluptate Athletas certantes spectabat: nihilque aliud erat, quam hemisphaerium quoddam, multis gradibus constructum, unde poterant commode Spectatores, qui semper plurimi eo confluebant, τοὺς ἀγωνιζομένους intueri. An vero inter illud et Xystum seu peridromidas murus intercesserit, non liquet, ut proin nec illud, an inde per ostium, ex platanonibus Gymnasiorum, Athletae in arenam prodierint Stadii: Vitruvius enim eius non meminit. Interim rationi consentaneum videtur, universum aedificium, ne cuivis pateret, muto conclusum et propterea a Gymnasio Stadium muri septô divisum fuisse, quod et ex Capitolino probat Hieron. Mercurialis de Arte Gymn. l. 1. c. 10. Vide eundem quoque cap. praec. 6. ubi iconum Gymnasii cum omnibus suis partibus spectandam exhibet. Hinc et pro ipso cursu Stadium sumi coepit, unde cursus Gymnastici, sicut et Athlerici, quatuor praecipuae species inveniuntur, apud harum rerum Scriptores, Stadium, (de quo Paulus 1. Corinth; c. 9. v. 25. currentes in stadio ob corruptibilem coronam certare:) Dolichum, Diaulum et Armatum? Eratque Stadium cursus unius tantum stadii, quô qui defungebantur, Stadiodromus esse dictos vidimus. Vide iterum Mercurialem l. 2. c. 10. Cuiusmodi Cursorem ex aere Leontius fecit, insigni arte. Plin. l. 34. c. 8. Eundem (Polycletum) vicit et Leontius, qui fecit Stadiodromon Astylon, qui Olympiae ostenditur. Fuit is Crotoniata, et palmas tres cutsu continuo repetitô adeptus est, Platoni de Legg. l. 8. inter illos athletas numeratus, qui, ut in publicis certaminibus vincerent, ab omni voluptatum genere ac inprimis consuetudine mulierum abstinebant etc. Coeterum Stadium nec carceres habebat, neque aedificia, uti Circus, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 923. plura vero apud Iac. Sponium Itiner. Part. 2. p. 212. ubi Stadium, prope urbem Athenas hodieque videri dignum, et Part. 1. p. 307. ubi similem locum qualis prope Smyrnam, accurate describit. E quo hoc unum adicio, in priori Stadio non cursûs solum certamina, sed et Ludos totius gentis Panathenaea dictos celebratos, etiam ab Hadriano Imperatore silvam populo exhibitam esse, quod quale spectaculi fuerit genus dicemus infra. Alias Stadium, spatium terrae erat, quô distentiam locorum itinerumque longitudinem Veteres metiebantur, dictum ἀπὸ τȏυ ἵςταςθαι, quod Hercules,cum unô spiritu id decurrisset, substiterit. Eorum unum Italicum, pedum 625. passuum. 125. quorum proin octo milliare effiebant: Alterum Olympicum, pedum 600. passnum 120. Tertium Pythium, 1000. passuum, vocabatur; quô pactô facile conciliaveris Plinium ac Diodorum Siculum, circa Siciliae descriptionem, in diversa, ut videtur, euntes. Vide iterum Salmas. ubi supra p. 688. 792. alibique passim, inprimis vero p. 494. et seqq. ubi quot stadia singulis diebus ad iustum iter fuerint requisita, pluribus docet. Nec omittendum, quod de Stadiodromis Suidas habet, cum ait, eos longiorem tractum metiri cursu dolichodromis, a Mercuriali non probari: cum huius contrarium manifeste colligatur ex Parmenonis Epigr.Φημὶ πολυςτιχίην ἐπιγράμματος, οὐ κατα ΜούσαςΕἶναι, μὴ ζήτει εν ςταδίῳ δόλιχον.Πολλ᾿ ἀνακυκλεῖται δολίχου δρόμος. εν ςταδίῳ δὲΟ᾿ξὺς ἐλαυνό μενος πνἐυματός ἐςτι τόνος.Vide iterum Mercurialem de Arte Gymnast. l. 2. c. 10. et supra ubi de Dolichodromis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.